Wis 11

etc. RAB. Populus Christianus per desertum hujus mundi prophetiam sequitur, ut perveniat ad patriam regni coelestis; unde Petrus: II Petr. 1., etc. . etc. Petra autem erat Christus, qui virga crucis percussus, quae erat in manibus, id est in scripturis prophetarum, fudit aquam vivam. etc. RAB. Memoratis beneficiis, etc., usque ad sive ergo patiantur, sive non, gloria est eis. . RAB. Israelitas peccantes dignis plagis corripuit Deus, et poenitentes consolatus est, Aegyptios et Chananaeos tanquam misericordia indignos exterminavit. etc. A Pharaone, ubicunque scilicet essent. Vel, non tam hi quos Israelitae recenti clade per singulas civitates peremerunt, puniti sunt; sed et omnes Chananaei audientes victoriam populi Dei; unde Raab dicit: Jos. 2., etc. Mystice autem, Judaei, qui incarnationem Filii Dei, et praedicationem despiciebant, ubique terrarum vagi, et pro fugi variis cladibus affliguntur. Gentiles vero ad fidem conversi, et suscipientes paternam correctionem a Dei misericordia non recedunt: ut qui fuerant in capite, sint in cauda, et e converso. . etc. Praeteritorum malorum recordatio non minuitur, et praesentium tempestas augetur. Unde nec habent spem remedii, quia poenitentiam simulantes, non student emendationi; unde: Psal. 77., etc. . etc. Quia non similiter peccant. Septies enim cadit justus, et resurgit: impius autem, cum in profundum venerit malorum, contemnit. etc. RAB. Dignum fuit, etc., usque ad tota enim intentio est eorum genus humanum persequi, et cruciare id omnibus modis. . etc. RAB. Quia omnia secundum veritatem, etc., usque ad quando illuminabuntur abscondita tenebrarum, et revelabuntur consilia cordium. . etc. Simile dicit Isaias: Isa. 40.; vult enim intelligi, quod mens, et ratio, et sensus Domini, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil, ille sit de quo dicitur: Psal. 32., etc. ad comparationem Dei quod leviter declinatur, Sap. 11., quae primo aspectusolis siccatur. Vel sicut situlae stilla, si fluit a portante despicitur, vel negligitur: ita gentium multitudo coelesti splendori, supernis mysteriis, et angelorum multitudini comparata, pro nihilo ducitur. . etc. Bonus opifex, et opus suum diligit et regit: et si homo aliquando peccat, sustinet in multa patientia, et per poenitentiam in melius convertit. Unde: Matth. 5.; impoenitentes autem justo judicio damnantur: Psal. 10.. . .
Copyright information for VulgGlossa